라틴어 문장 검색

Qua ille epota, quum vini vim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:3)
Articulorum vero vitia, ut podagrae chiragraeque, si juvenes tentarunt, neque callum induxerunt, solvi possunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 10:1)
Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:10)
ut neque saepe ea medicina tentetur, et tamen semel, vel summum bis, non omittatur, si caput grave est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 6:4)
Potest morbus minus gravis esse, quam fuerit, neque ideo tamen solvi, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 6:4)
Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:4)
Cavendum autem est, ne quid horum vel in febre, vel in cruditate tentetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:4)
nam modo, discussis febribus, initium cibi plenioris, vinique firmioris valetudini facit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:6)
Manentibus vero adhuc febribus, si eae sunt lenes, levesque jamdiu male habent, recte medicina ista tentatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 4:1)
Per haec enim saepe instans gravis morbus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 6:1)
ut ea, quae remanserint, discutiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 2:10)
hoc puto tentandum, quum parum cibus, semel et post febrem datus, prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 2:6)
At ubi certus circumitus est, facilius omnia illa tentantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:3)
deinde dividenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:7)
saepe enim sic discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION