라틴어 문장 검색

non tentoria manipulis, non fomenta sauciis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장14)
postremo deligunt locum flumine et silvis clausum, arta intus planitie et umida:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장4)
signa ac tentoria militum igne caelesti arsere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장2)
retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장6)
locumque delegit cuius pars altera colles erant clementer adsurgentes accipiendis peditum ordinibus, pars in planitiem porrigebatur ad explicandas equitum turmas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장8)
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
deligitque locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장2)
unus alterve perditus ac temulentus (neque enim pluris consternatione proxima insanisse crediderim) centurionis ac tribuni sanguine manus imbuet, imperatoris sui tentorium inrumpet?'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장12)
cohortes Batavorum, quas bello Neronis a quarta decima legione digressas, cum Britanniam peterent, audito Vitellii motu in civitate Lingonum Fabio Valenti adiunctas rettulimus, superbe agebant, ut cuiusque legionis tentoria accessissent, coercitos a se quartadecimanos, ablatam Neroni Italiam atque omnem belli fortunam in ipsorum manu sitam iactantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장5)
isdem tentoriis alii fratrum, alii propinquorum vulnera fovebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장10)
mox conversus ad signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem, illam discordiam inicerent orabat, donec fatisceret seditio et extremo iam die sua quisque in tentoria dilaberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장15)
protractum e tentorio, scissa veste, verberato corpore, quo pretio, quibus consciis prodidisset exercitum, dicere iubent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장6)
neque solantibus hortantibusve responsa dabant, abditi per tentoria et lucem ipsam vitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장14)
incisis tabernaculorum funibus suismet tentoriis coopertos trucidabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장5)
contractis ad Bononiam triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum praesagiente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION