라틴어 문장 검색

Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:11)
Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:2)
Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 8:5)
Si uenies ergo, nostro gestabere tergo, Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa ueheris".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:11)
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:8)
"Tergone si uulpis corpus circumdare uultis, Viribus ablatis redigi sic posse sciatis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:12)
Terga uel obstanti dabo cuique uel insidianti, Cornibus his comptus crurumque uolumine promptus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:7)
Sed et filii Beniamin eruperunt in occursum populi et abstracti de civitate coeperunt caedere ex eis sicut primo et secundo die, per duas semitas terga vertentes, quarum una ferebat in Bethel, altera in Gabaa, atque prosternere in campo triginta circiter viros.
(불가타 성경, 판관기, 20장31)
Verterant ergo terga filii Israel in ipso certamine positi, et filii Beniamin putantes quod percussissent eos sicut in priore pugna, coeperant de exercitu eorum caedere triginta fere viros.
(불가타 성경, 판관기, 20장39)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione.
(불가타 성경, 요엘서, 2장8)
et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum ".
(불가타 성경, 스바니야서, 1장6)
Et, qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Iudam et eos, qui cum ipso erant, a tergo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장16)
Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장55)
et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장3)
ex quibus duo Maccabaeum medium accipientes suisque armis protegentes incolumem conservabant, in adversarios autem tela et fulmina iaciebant, ex quo caecitate confusi evolaverunt repleti perturbatione.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION