라틴어 문장 검색

Militum impetus ne foribus quidem Palatii coercitus quo minus convivium inrumperent, ostendi sibi Othonem expostulantes, vulnerato Iulio Martiale tribuno et Vitellio Saturnino praefecto legionis, dum ruentibus obsistunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장1)
illi ut segnem et desidem et circo ac theatris corruptum militem, hi peregrinum et externum increpabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장9)
ut cessisse Othonem et a Flavio Sabino praefecto urbis quod erat in urbe militum sacramento Vitellii adactum certi auctores in theatrum attulerunt, Vitellio plausere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장3)
tum Antiochensium theatrum ingressus, ubi illis consultare mos est, concurrentis et in adulationem effusos adloquitur, satis decorus etiam Graeca facundia, omniumque quae diceret atque ageret arte quadam ostentator.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장7)
sed comitia consulum cum candidatis civiliter celebrans omnem infimae plebis rumorem in theatro ut spectator, in circo ut fautor adfectavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장3)
circo quoque ac theatris et amoenitate urbis emollitos aut valetudinibus fessos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장5)
XV kalendas Ianuarias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Narniae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta circum familia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장5)
maior hic clamor obsistentium penatibus privatis, in Palatium vocantium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장6)
tum consilii inops in Palatium redit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장8)
contra Vitellium in Palatium, in ipsam imperii arcem regressum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장5)
stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장6)
Vitellius capta urbe per aversam Palatii partem Aventinum in domum uxoris sellula defertur, ut si diem latebra vitavisset, Tarracinam ad cohortis fratremque perfugeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장11)
dein mobilitate ingenii et, quae natura pavoris est, cum omnia metuenti praesentia maxime displicerent, in Palatium regreditur vastum desertumque, dilapsis etiam infimis servitiorum aut occursum eius declinantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 84장12)
veniebat autem in theatrum, cum ibi concilium populi haberetur, propter valetudinem vectus iumentis iunctis, atque ita de vehiculo quae videbantur dicebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 2:1)
horum alter Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pausania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION