라틴어 문장 검색

tum Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas saxa et faces ingerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장3)
offerebatque familiam reus et ministros in tormenta flagitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장5)
idemque servos Lepidae, cum militari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam pertinerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 22장8)
dein tormentis servorum patefacta sunt flagitia itumque in sententiam Rubelli Blandi a quo aqua atque igni arcebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장2)
servos quoque Silani ut tormentis interrogarentur actor publicus mancipio acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장4)
ordo alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis Eudemi ac Lygdi patefactus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장5)
ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiam si tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장8)
et repertus cum tormentis edere conscios adigeretur, voce magna sermone patrio frustra se interrogari clamitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장6)
quippe Tiberium non fortuna, non solitudines protegebant quin tormenta pectoris suasque ipse poenas fateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장6)
sed testium interrogationi, tormentis servorum Macronem praesedisse commentarii ad senatum missi ferebant, nullaeque in eos imperatoris litterae suspicionem dabant, invalido ac fortasse ignaro ficta pleraque ob inimicitias Macronis notas in Arruntium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 47장9)
nam postquam tormentis dilaniabatur, de se non conscios non edidit, incertum an occultans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장3)
tum quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장5)
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
actae ob id de ancillis quaestiones et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, plures perstitere sanctitatem dominae tueri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 60장5)
et tormentorum aspectum ac minas non tulere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION