라틴어 문장 검색

nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
arx quoque et Isthmus praebuere spectaculum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:2)
Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus dirimens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:4)
Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae oravere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae et nondum torvae Calydon invisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 35:1)
Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per parvum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:6)
Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: " Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장42)
torrentis aquae notandum quod 'aquae' addiderit, cum absolute 'torrens' dicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6031)

SEARCH

MENU NAVIGATION