라틴어 문장 검색

sed vitiosum id faciunt, aut digito, quantum plurimum possunt, erecto aut etiam duobus, aut utraque manu ad modum aliquid portantium composita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 267:2)
quarta in verbis, quorum ut est vitiosa, si efficere omnia velimus, imitatio, ita quibusdam nisi sua redditur, vis omnis aufertur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 299:3)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
nam cum illa dicendi vitiosa iactatio inter plausores suos detonuit, resurgit verae virtutis fortior fama, nec iudices a quo sint moti, dissimulant, et doctis creditur, nec est orationis vera laus nisi cum finita est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 148:3)
neque enim non fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac et continua fuerint et invicem offecerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 212:3)
nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:4)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Et ideo ad rerum actus excitandi ac tractatione bonarum artium occupandi sumus, quotiens nos male habet inertia sui inpatiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 8:6)
Quidam ad vulneris novi, quidam ad veteris et purulenti tractationem inspectionemque succidunt ac linquuntur animo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:2)
Sed ille quoque, cui hoc gaudium eripitur, quod tractatio operis maximi et ultimi praestat, nihil cunctatus desiliet in mortem facere recte pieque contentus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 29:1)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
Si quis," inquit, " non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuvabunt vitiosis obligatum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:1)
Hoc magis mirari potes, quod non tantum vitiosa, sed vitia laudentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 12:2)
Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorum tam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa ad vivendum venire notitia, quam quod nullum animal ad usum sui rude est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 9:1)
haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION