라틴어 문장 검색

Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris tam turbidis tempestatibus possum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 1:1)
Multa etiam multis admonetur, et si non admoneatur, quid quisque sentiat perspicit ex vultu oculis nutu manu murmure silentio;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 9:1)
circa sipunculi plures miscent iucundissimum murmur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:2)
Num istic quoque immite et turbidum caelum?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:1)
Ac primis quidem diebus redditae libertatis pro se quisque inimicos suos, dumtaxat minores, incondito turbidoque clamore postulaverat simul et oppresserat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:1)
Ipse nescio, quid illo legente interim faciam, sedeam defixus et mutus et similis otioso an, ut quidam, quae pronuntiabit, murmure oculis manu prosequar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 2:2)
hanc matutinos pectens ancilla capillos incitet, et velo remigis addat opem, et secum tenui suspirans murmure dicat 'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:247)
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, quarum blanditias verbaque murmur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 55:1)
accedent questus, accedet amabile murmur, et dulces gemitus aptaque verba ioco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 106:3)
turbida perversas induit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 50:2)
nec blandae voces iucundaque murmura cessent, nec taceant mediis improba verba iocis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 165:1)
haec ubi non patria perlegi scripta Camena, venit et ad digitos ultima charta meos, et caput et plenas omnes movere pharetras, et longum Getico murmur in ore fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1322)
ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem (turbidus hibernis ille fluebat aquis), castra loco ponunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권137)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권145)

SEARCH

MENU NAVIGATION