라틴어 문장 검색

Si frigidae potiones ventrem ejus non turbant, his utendum potissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:5)
itemque in prima febre protinus mentem esse turbatam, membrumve aliquod resolutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 7:2)
Auris quoque dolor acutus, cum febre continua vehementique, saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 26:2)
Quas venas autem conspectus medici movet, quam facile mille res turbant!
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 6:7)
alium enim lux, alium tenebrae magis turbant;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 5:5)
num saltem tacita formidine mussant?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:82)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:262)
fixus quisque toro tacita formidine libat carnifices epulas incertaque pocula pallens haurit et intentos capiti circumspicit enses.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:113)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
quae vindicta prior quam cum formido superbos flectit et adsuetum spoliis adfligit egestas?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:27)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)
morte viri turbatus eques flectebat habenas totaque praeciso nutassent agmina cornu, ni celer instructa Stilicho legione secutus subsidiis peditum pugnam instaurasset equestrem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:235)

SEARCH

MENU NAVIGATION