라틴어 문장 검색

verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecillitatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque laudamus, qui non turbulente humana patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:2)
Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem relinquunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 15:6)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Nam si aliquis ex is, qui in eodem synoecio potant, nomen poetae olfecerit, totam concitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:11)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
concitatus iracundia prosiliit Lichas et O te inquit feminam simplicem, tanquam vulnera ferro praeparata litteras biberint.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:1)
Quaedam enim feminae sordibus calent, nec libidinem concitant, nisi aut servos viderint aut statores altius cinctos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:7)
Cur, inquit, turbulentam fecisti mihi Aquam bibenti?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.4)
Plerumque stulti risum dum captant levem, Gravi destringunt alios contumelia Et sibi nocivum concitant periculum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.1)
Dispersus rumor civitatem concitat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.5)
aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër, nec tepidus pluvias concitat auster aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:3)
at malus interpres populi mihi concitat iram inque novum crimen carmina nostra vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1419)
territa consurgit nymphe manibusque Priapum reicit et fugiens concitat omne nemus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권245)
saepe graves pluvias adopertus nubibus auster concitat, aut posita sub nive terra latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권41)
Brutus clamore Quirites concitat et regis facta nefanda refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권553)

SEARCH

MENU NAVIGATION