라틴어 문장 검색

Quantum ad expositionem rerum pertinet, sunt quidem acerba tyrannidis mala, tamen tristiora exponam quae post tyrannidem gesta sunt.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 10:11)
Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:9)
Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur quale de inlicitis factionibus timeri solet?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 1:1)
Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:10)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION