라틴어 문장 검색

Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 27:3)
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 31:1)
tibi nulla fuit clementia praesto immite ut nostri vellet miserescere pectus?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:4)
Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:3)
Sic igitur in presentibus et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiva deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et videar esse secura.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:3)
In quo quidem agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur. 15.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:18)
5. O sine mensura clementia celestis imperii!
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 45:1)
Virtutem invictam mira cum clementia conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.33)
stulta est clementia, cum tot ubique vatibus occurras, periturae parcere chartae.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I8)
hunc dedit olim barbarus incestae, dedit hunc Agrippa sorori, observant ubi festa mero pede sabbata reges et vetus indulget senibus clementia porcis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI81)
prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII2)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
"iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI5)
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 1:1)
Igitur omne Latium Mamilio Tusculano duce quasi in regis ultionem tollit animos.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION