라틴어 문장 검색

illinc Arcelaca cursus, illinc Spioniae Basilicaeve convertant,quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 3:2)
quoniam contingensvitem mutua vice sustinetur et sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:4)
At cum iugum in fascem pluribus harundinibus alterna cacuminum vice ordinatum est, fere quinquennii praebet usum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 2:1)
Namque id maxime vitem infestat, ubi non omnis pars bracchii pari vice laborat, neque aequa portione sucum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 9:2)
alia summovenda, quae vel cariosa vel iusto breviora sunt, eorumque in vicem idonea reponenda, iacentia statuenda, declinata corrigenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 2:2)
Qui volet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere, operam dabit, ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoveat, et in vicem novellam sobolem substituat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:3)
nam per haec blandimenta triduo fere mansucscunt, iugumque quarto die accipiunt, cui ramus illigatus temonis vice traicitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:2)
Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:3)
Huius herbae succus vino mixtus infunditur faucibus, atque ipsa folia cum sale trita malagmatis in vicem cedunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:1)
Ea herba viridis celerius nec tarde tamen arida faeni vice saginat iumenta:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:3)
Nam illa quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:5)
Castratae deinde alvi si quae transversos favos in aditu habebunt, convertendae erunt, ut alterna vice posteriores partes vestibula fiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 11:1)
nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장11)
Augusti pronepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite regite, vestram meamque vicem explete.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장13)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION