라틴어 문장 검색

quia, cum lex legi obstat, et utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 230:3)
Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 255:1)
at privatum consilium causasque paucorum, ut frequenter accidit, calculorum purus sermo et dissimilis curae magis decuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 78:2)
idem fieri posse iteratis utrinque mediis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 188:4)
verum sic quoque iam robustis et severiore genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrinque iudicium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 132:1)
tum causas vel easdem, quas agi audierit, stilo et ipse componat, vel etiam alias veras modo et utrinque tractet, et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut fecisse Brutum diximus pro Milone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 221:1)
An vero Scaevola in lusu duodecim , cum prior calculum promovisset essetque victus, dum rus tendit, repetito totius certaminis ordine, quo dato errasset recordatus, rediit ad eum, quocum luserat, isque ita factum esse confessus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:1)
idem, quo facilius verba ore libero exprimeret, calculos lingua volvens dicere domi solebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 201:3)
quisquamne, non dico de homicidio, sacrilegio, parricidio, sed de calculis certe atque rationibus, quisquam denique, ut semel finiam, in lite cantat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:1)
idem summo articulo utrinque leviter apprehenso, duobus modice curvatis, minus tamen minimo, aptus ad disputandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 242:1)
quid est igitur, cur in iis , qui tenui venula per calculos fluunt, Atticum saporem putent, ibi demum thymum redolere dicant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:5)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
adiice tot genera ludendi et insanam corporis curam, peregrinatio, rura, calculorum anxiam sollicitudinem, invitamenta libidinum et vinum et flagrantibus omni genere voluptatum animis ne ea quidem tempora idonea, quae supersunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:2)
suadebit tibi, ne ad calculos sedeas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 2:4)
Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me fallacia ipsa delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION