라틴어 문장 검색

Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursibus conformatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장5)
His natura dispositis ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat altitudinem centrum, in meridiana autem parte in inferioribus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per medium transversa et inclinata in meridiem [circuli de] lata zona XII signis est conformata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장9)
ab eo non longe conformata est virgo, cuius supra umerum dextrum lucidissima stella nititur, quam nostri provindemiatorem, Graeci προτρυγητήν vocant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장2)
eorum autem faciliores sunt capitum vertices ad cognoscendum, quod non obscuris stellis sunt conformati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장20)
Quae figurata conformataque sunt siderum in mundo simulacra, natura divinaque mente designata, ut Democrito physico placuit, exposui, sed tantum ea, quorum ortus et occasus possumus animadvertere et oculis contueri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장17)
dictum est, successive per tempora, nec stare ullo modo potest, necesse est ut disiunctim abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio confirmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate nascuntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 72:2)
Adjectio enim, dum totum variat, etiam partes earumque sectiones necessario variat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 12:4)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION