라틴어 문장 검색

"cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratur orbis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:2)
Mulieres candido splendentes amicimine, vario lae- tantes gestamine, verno florentes coronamine, quae de gremio per viam, qua sacer incedebat comitatus, solum sternebant flosculis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:2)
"Multis et variis exanclatis laboribus magnisque Fortunae tempestatibus et maximis actus procellis ad portum quietis et aram misericordiae tandem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:1)
Confestim denique familiares ac vernulae, quique mihi proxumo nexu sanguinis cohaerebant, luctu deposito quem de meae mortis falso nuntio susceperant, repentino laetati gaudio varie quisque munerabundi ad meum festinant illico diurnum reducemque ab inferis conspectum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 18:2)
tum ecce confluunt undique turbae sacratorum ritu vetusto variis quisque me muneribus honorantes.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:4)
quaqua tamen viseres, colore vario circumnotatis insignibar animalibus;
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:3)
indumentum, quod porto, varium,
(ARCHIPOETA, I150)
sericis et variis indumentis cultos.
(ARCHIPOETA, IV92)
Nam haec est propria et usitatissima illius consuetudo die noctuque, inter omnia alia mentis et corporis impedimenta, aut per se ipsum libros recitare, aut aliis recitantibus audire.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 81 84:8)
Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 97 102:8)
Ita fit, ut, dum eius quasi quaedam membra carptim variis supplicationibus prosequimur, totum colere profecto videamur.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:9)
Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra caritate requiescimus.
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:1)
Est enim per nostrum ministerium non litteris illis quas variarum servi libidinum liberales vocant, sed dominico pane nutritus, quantus ei potuit per nostras angustias dispensari.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 1:6)
Facta igitur est in his quoque commentariis eadem rerum disparilitas quae in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex eruditionibus lectionibusque variis feceramus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 3:1)
Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION