라틴어 문장 검색

interea, sive illa toro resupina feretur, lecticam dominae dissimulanter adi, neve aliquis verbis odiosas offerat auris, qua potes ambiguis callidus abde notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:335)
sic coeunt sacro nupta deusque toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:396)
ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi, atque erit in socii femina parte tori, Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare, ne iubeant capiti vina nocere tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:397)
et timet in vacuo sola cubare toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 36:1)
ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit, protegitur laeva semireducta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 84:2)
fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles, cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 104:2)
inque tuo iaceas quantulacumque toro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 53:5)
quae nimium gracilis, pleno velamina filo sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:2)
cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes, et cecini fausto carmina digna toro, cuius te solitum memini laudare libellos, exceptis domino qui nocuere suo, cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 247)
non solet in maestos illa venire toros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 1014)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo sola est caelesti digna reperta toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 159)
e quibus ante omnis Augustum numen adora progeniemque piam participemque tori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 180)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION