라틴어 문장 검색

Nec finiantur morte supplicis poenae, Sed modo severi sectus Aeaci loris, Nunc inquieti monte Sisyphi pressus, Nunc inter undas garruli senis siccus Delasset omnis fabulas poetarum:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, V5)
Da veniam, servire meis quod nolo Kalendis, Et qua sum genitus, vivere luce volo.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LX2)
ad Troiam 'ad' et 'apud' accusativae sunt praepositiones, sed 'apud' semper in loco significat, 'ad' et in loco et ad locum, ut ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est, et Cicero decem fiscos ad senatorem quendam relictos, item ad Marcum Laecam te habitare velle dixisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2411)
manus inermes aut sine sceptro, aut supplices, ut dextras tendamus inermes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4871)
orantes veniam pacem propter incendium navium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5191)
unde est tu modo posce deos veniam et paulo post pacemque per aras exquirunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5193)
dicta autem venia ad eliciendam misericordiam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5194)
meretur enim benivolentiam numinum qui, licet innocens sit, veniam tamen tamquam peccaverit petit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5195)
622). orantes veniam] venia quidem pro culpa petitur, sed nunc beneficium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5198)
aliqui tamen veniam pro inpunitate accipiunt, nam mox addidit 'prohibe infandos a navibus ignes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5199)
secludite curas iteratio est ad augmentum benivolentiae, hoc est, ad confirmandum supplicum animum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5626)
nam Venerem vocari quidam propter promptam veniam dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7209)
non enim turbatus, supra enim ait 'seu versare dolos, seu certae occumbere morti'. inermis quidam supplex accipiunt, ut tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 673)
fas mihi subaudis 'sit'. et bene a diis petit veniam, ne videatur proditor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1571)
Sallustius in I. cum arae et alia diis sacrata supplicum sanguine foedarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5024)

SEARCH

MENU NAVIGATION