라틴어 문장 검색

desinamus aliquando ea scrutari quae sunt inania;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:5)
non excutio te, si quid forte ferri habuisti, non scrutor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:6)
non ad solarium, non in campo, non in conviviis versatus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:5)
saepe in isdem, saepe in contrariis causis versati sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 14장3)
non ut in iudiciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:7)
sic igitur dicet ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem et una in re haereat in eademque commoretur sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:1)
tum illud, quod Sisyphus versat saxum sudans nitendo neque proficit hilum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:2)
si vero scrutari vetera et ex is ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium dii qui habentur hinc nobis profecti in caelum reperientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:1)
Sic in Navi quae velis passis fertur, relativus corporis locus est navis regio illa in qua corpus versatur, seu cavitatis totius pars illa quam corpus implet, quaeq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:2)
Sic in principio Signi Virginis, ubi Aphelium Martis jam versatur, distantia inter orbes Martis & Veneris est ad distantiam eorundem orbium in principio Signi Piscium ut tria ad duo circiter, & propterea materia Vorticis inter Orbes illos in principio Piscium debet esse velocior quàm in principio Virginis in ratione trium ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 40:9)
Si Luna in hocce suo ad Meridianum appulsu versabatur in aequatore, venient singulis horis senis aequales affluxus, qui in mutuos refluxus incidendo eosdem affluxibus aequabunt, & sic spatio diei illius efficient ut aqua tranquillè stagnet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 20:3)
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:6)
Dum versas te, nox fit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:18)
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:1)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION