라틴어 문장 검색

Verum in his quae vel exhibenda sunt amico, vel pro amico toleranda, quis servandus sit modus, quae cautio adhibenda, non est temporis huius evolvere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:25)
Tanta enim est hominum malitia, ut quidquid ira instigante ab amico iaculatum fuerit in amicum, quasi a secretorum suorum prolatum conscio, si non credatur, verum tamen esse clametur.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:2)
At superbia quid minus ferendum, quae solum id quo tactae amicitiae subveniendum foret, humilitatis et confessionis excludit remedium, reddens hominem audacem ad iniuriam, tumidum ad correctionem.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:5)
Nec solum nimium iracundi, sed etiam instabiles et suspiciosi in hac electione cavendi sunt.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:1)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus in earum moderatione laudabilius augeatur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:34)
Recordor nunc tui illius amici transmarini de quo nobis fecisti saepius mentionem, quem ob hoc verissimum tibi, ac fidelissimum probasti amicum, quod falsa de te referentibus, non solum non adhibuerit fidem, sed nec ulla sit haesitatione turbatus vel pulsatus;
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:10)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)
Verum, si tibi praeferre quem diligis durum vel etiam impossibile iudicas;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:41)
Cum enim quidquid ipse deliquerit, ita redundet in amicum, ut non solum intra se erubescat et doleat, sed etiam his qui videt vel audit, sibi ac si ipse peccasset, improperet;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVI. Quid sibi impendere debeant amici. 1:8)
Nec solum monendi sunt amici, sed si opus fuerit obiurgandi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:4)
quae non solum amico, sed nec libero quidem digna est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:13)
Cuius autem aures veritati clausae sunt, ut ab amico verum audire nequeant, huius salus desperanda est.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:14)
ut non solum videat, sed etiam sentiat correptionem ex amore et non ex rancore procedere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:33)
In quo lector non latratu corrixationis insaniens, uerum lima correctionis emendans, circumcidat superfluum et compleat diminutum quatenus illimatum revertatur ad limam, impolitum reducatur ad fabricam, inartificiosum suo referatur artifici, male tortum proprie reddatur incudi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:2)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION