라틴어 문장 검색

Sic quippe aiebat, sicut in primo contra Faustum libro beatus meminit Augustinus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:5)
Ita quippe scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:11)
Statim quippe qui hoc receperit, cum hinc pulsare eum coeperimus, sicut olim martyres faciebant, cum idololatriae cultum gentilibus improperarent, respondere poterit secundum nosipsos etiam de fide ratiocinandum non esse, nec a nobis alios impeti debere, unde nos ab aliis censemus impetendos non esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:5)
Novimus quippe ipsum beatum Gregorium saepius in scriptis suis eos qui de resurrectione dubitant congruis rerum exemplis vel similitudinibus ratiocinando ipsam astruere, pro qua tamen superius dixit fidem non habere meritum cui humana ratio praebet experimentum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:6)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:3)
Fides quippe dicitur existimatio non apparentium, cognitio vero ipsarum rerum experientia per ipsam earum praesentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:9)
Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:15)
Tantam quippe divinae unitatem substantiae ac simplicitatem seu identitatem profitemur, ut sicut a partibus ita ab accidentibus immunis omnino perseveret, nec in nullo penitus variari queat, nec in ipsa quidquam esse possit, quod ipsa non sit. Eadem itaque substantia simplex omnino atque individua quae Pater est tam Filius quam Spiritus sanctus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:2)
Omne quippe quod partibus constat, ipsis partibus ex quibus suum esse contrahit, naturaliter posterius dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:2)
Quocirca hoc vere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. neque substantivum fieri potest:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:9)
Omne quippe quod variatur, sive per alterationem, et quamlibet rei mutationem motum esse constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:1)
Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
vere ergo ille est qui incommutabilis est.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:8)
Quippe ubi nulla est multitudo rerum, imo penitus nulla multitudo, nulla pluralitas, nulla diversitas, quomodo multitudo personarum, aut ulla earum diversitas erit?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:3)
Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION