라틴어 문장 검색

ubi sciens fideli infidus fueris, ubi prensus in furto sies manifesto et verberatus, [ubi periuraris, ubi sacro manus sis admolitus,] ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris, ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris, [ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,] ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 211)
lictores duo, duo ulmei fasces virgarum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 194)
scortum exoletum ne quis in proscaenio sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant, neu dissignator praeter os obambulet neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS12)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)
quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:8)
Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores transire iussit instituitque primus, ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:2)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION