라틴어 문장 검색

Verum haud multo post, cum intellexissent cives regem ita rem administrare ut necesse foret rebelles ter victores evadere antequam ad civitatem appropinquarent, quodque personam suam propriam inter eos et rebelles mediam stitisset, quodque cura maior esset rebelles circumcludendi ne aliquis eorum effugeret, quam quod de victoria in ipsos omnino dubitatio subesset, tumultuari desisterunt et se in tuto esse credebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:14)
33. Victoria in hunc modum parta, rex complures equites banarettos creavit, tam in colli de Blackheath ubi locumtenens eius praelio vicerat (quo ipse equo vectus est ut ceremoniam illam praesens praestaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:1)
Se tamen multo dolore affectum fuisse quod populo suo tantas calamitates inflixissent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:13)
Venerunt etiam Caletum ad regem praeses Picardiae et balivus Amieni a Ludovico rege Gallo missi, tam ut honorem ei exhiberent quam ut certiorem eum facerent de victoria sua et subiugatione ducatus Mediolanensis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:17)
Regem sibi obstrinxerat consiliorum occultatione et diligentia, sed praecipue quod regi in fortuna sua minore fidum se praebuit, et simul quod (affectu suo secreto) invetera malitia non vacabat adversus familiam Eboracensem, sub qua calamitates nonnullas subierat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:4)
Bellum in adeptenione regni, necnon comitis Lincolniae et baronis Audlaei rebelliones, terminavit victoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:15)
Postremo, modus ille inveniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:12)
interim vero cursum interrumpant, et victoriam emittant e manibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:6)
Neque enim aurea poma pueriliter affectamus, sed omnia in victoria cursus artis super naturam ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 286:3)
Certe si miraculum recte ponatur illud quod naturam superat, cernuntur miracula maxime in calamitatibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:3)
Eadem fere ratio est hominum qui e calamitatibus resurgunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:2)
Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 6:3)
Huiusmodi homines in alienis calamitatibus fere florent, easque semper aggravant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:37)
etenim calamitates et adversa animos hominum ad religionem fortius flectunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:36)
postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION