라틴어 문장 검색

eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 123:1)
si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2165)
tunc observantes aliena tecta et adicientes suis cogitationibus res novas, efficiebant in dies meliora genera casarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장6)
apud ceteras quoque gentes ex cannula pari similique ratione casarum perficiuntur constitutiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장19)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)
Tum autem struentes animose et aevo prospicientes maioribus cogitationibus ex varietate artium natis, non casas sed etiam domos fundatas et latericiis parietibus aut e lapide structas materiaque et tegula tectas perficere coeperunt, deinde observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et incertis ad certas symmetriarum perduxerunt rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장26)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
"vineis io miserum, vineis, Natura, parentem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권328)
si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri possit quam casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 570:1)
Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum, melius tamen vetus olivetum quod non fuerit maritum, vineis destinatum Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:4)
nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens facibus maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION