라틴어 문장 검색

Asclepiades ille, inter praecipuos medicorum, si unum Hippocratem excipias, ceteris princeps, primus etiam uino repperit aegris opitulari, sed dando scilicet in tempore:
(아풀레이우스, 플로리다 19:1)
"Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam et nunc senex ille dolio innatans vini sui adventores pristinos in faece summissus officiosis ronchis raucus appellat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:24)
"Qui poculis et vino sepultus extrema somniasti."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:4)
"Plane quod est mihi summe praecipuum, equo, qui me strenue pervexit, faenum atque hordeum acceptis istis nummulis tu, Fotis, emito."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:6)
Commodum meridies accesserat, et mittit mihi Byrrhaena xeniola, porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:2)
"Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:7)
"Hac enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:8)
Sequens et tertium inter nos vicissim et frequens alternat poculum, cum ego iam vino madens nec animo tantum verum etiam corpore ipso ad libidinem inquies, alioquin et petulans et iam saucius paulisper inguinum fine lacinia remota impatientiam Veneris I Fotidi meae monstrans,
(아풀레이우스, 변신, 2권 16:3)
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:4)
Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit compotores vino madidi rursum cachinnum integrant.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:1)
deiectis auribus iam furentes infestis calcibus insequuntur, et abigor quam procul ab hordeo quod apposueram vesperi meis manibus illi gratissimo famulo.
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:8)
"At vobis, fortissimi fidelissimique mei hospitatores iuvenes, affatim cuncta suavi sapore percocta pulmenta praesto sunt, panis numerosus, vinum probe calicibus exfricatis affluentel inmissum, et ex more calida tumultuario lavacro vestra praeparata."
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:5)
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:1)
Enim nobis anus illa recens hordeum affatim et sine ulla mensura largita est, ut equus quidem meus tanta copia et quidem solus potitus saliares se cenasse cenas crederet:
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:2)
ego vero, qui numquam alias hordeum cibatus ni minutatum et diutina coquitatione iurulentum semper eserim,rimatus angulum quo panes reliquiae totius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina fame saucias et araneantes valenter exerceo.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION