라틴어 문장 검색

erubescant profecto si quis eis haec obiciat, contendantque, et animis et corporibus suis virilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 63:1)
illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit qui simul vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse constet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 116:2)
immunes quoque operum militarium erant, ut in unum pugnae laborem reservati plus sibi quam pro virili parte adnitendum scirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 65:2)
nec aut tum patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor pontificum adicit, in quae plebeii nominentur, non ut vos, Appi, vestro loco pellant sed ut adiuvent vos homines plebeii divinis quoque rebus procurandis, sicut in ceteris humanis pro parte virili adiuvant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 92:1)
ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 268:1)
pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 477:1)
nec impensa gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 500:2)
liberorum capitum virile secus ad decem milia capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 658:1)
rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 502:1)
munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 97:1)
filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 354:2)
munditia inlecebra animost amantium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 34)
mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras, virum virile.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 2233)
Oculos volo meos delectare munditiis meretriciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 1116)
item nos sumus [eius seminis mulieres sunt] insulsae admodum atque invenustae sine munditia et sumptu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 221)

SEARCH

MENU NAVIGATION