라틴어 문장 검색

Fugit autem Plinium, sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere quod Graece ἀντιστρέφον dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:1)
Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 8:2)
Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 16:1)
Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 5:1)
Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 1:1)
ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 2:1)
Avaritiam omnia vitia habere putabant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:3)
Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci ὀψιμαθίαν appellant, ut quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 4:1)
Haec ego, inquit, admonui, non ut C. Graccho vitio darem, - dii enim mentem meliorem mihi!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:1)
Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 2:2)
Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 8:5)
doctus, fidelis, Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus, Scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas Quem facit et mores veteresque novosque tenentem, Multorum veterum leges divumque hominumque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 5:4)
ORATIO est M. Catonis Censorii De Aedilibus Vitio Creatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVIII 2:1)
VERSUS est notae vetustatis senarius:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 2:1)
Vitio vertunt, quia multa egeo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION