라틴어 문장 검색

ac mihi seu longum post tempus venerat hospes sive operum vacuo gratus conviva per imbrem vicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:17)
et aliud paene par ei, quod tamen eodem nomine appellare non audent sed dicunt χρειῶδεσ, ut Milo, quem vitulum ferre, taurum ferebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:2)
nam et ex initiis summa colligitur, quale est, Non possum togam praetextam sperare, cum exordium pullum videam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 165:4)
Continuo pecoris generosi pullus in arvis Altius ingreditur et mollia crura reponit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 68:1)
et adiecerat idem omnes et tauros et vitulos optare.
(세네카, 행복론, Liber III 113:3)
vitulis minatur dente iam lasso piger),
(세네카, Thyestes 751:1)
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)
quotiens hortantibus vobis in quocumque conpuncto culpas suas anima poenaliter recordata suspirat, quis vos ambigat paria turturum aut binos pullos columbarum, qui duplicem substantiam utriusque hominis nostri tam numero quam gemitu assignant, mystico litasse sacrificio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 5:1)
innumeris veluti leo forte potitus caedibus imbellis vitulos mollesque iuvencas transmittit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권258)
Capiuntur autem saepissime et uituli marini, et delphines, nec non et balenae;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:1)
Quo tempore rex Aedilualch donauit reuerentissimo antistiti Uilfrido terram LXXXVII familiarum, ubi suos homines, qui exules uagabantur, recipere posset, uocabulo Selaeseu quod dicitur Latine insula uituli marini.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:3)
nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
o quotiens illo uitulum gestante per agros dicitur occurrens erubuisse soror!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 310)
paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos circumstantes cruore respersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 683:1)
lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION