라틴어 문장 검색

ab ultimis deinde subsidiis cietur miles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 555:1)
en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 99:2)
consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius meus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 100:1)
iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 395:2)
ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 376:3)
qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem lenti spectamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 166:1)
et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes facturum et ubi extemplo res verba sequitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 475:1)
cum multa irae, multa avaritiae foeda exempla ederentur, Archimeden memoriae proditum est in tanto tumultu, quantum captae terror urbis in discursu diripientium militum ciere poterat, intentum formis quas in pulvere descripserat, ab ignaro milite quis esset interfectum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 460:1)
proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 65:1)
nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 270:1)
hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod non quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 282:1)
Sed omnis sicut natura maris per se inmobilis est, at venti et aurae cient;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 412:1)
haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 184:2)
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 240:1)
has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 435:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION