라틴어 문장 검색

at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
"quis enim non visere gentes innumeras variosque duces atque agmina regum ardeat?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:48)
- Ithacumque umeris excedere visus Aetolumque ducem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:89)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
quid maneat populos, ubi tanta iniuria primos degrassata duces?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권167)
haec Graiae castris iterant traduntque cohortes, cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권193)
"sed felix numeroque ducum praestantior omni, si magnum Danais per te depfendis Achillem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권206)
et iam punicea nudatum pectora palla insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis Aeaciden - quippe aura vocat cognataque suadent aequora - prospectant cuncti iuvenemque ducemque nil ausi meminisse pavent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권2)
duci, mox Caesaris ora mirata cervice tulit - vix lumine fesso explores, quam longus in hunc despectus ab illo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.38)
iam se, quisquis is est, inops, beatus, convivam ducis esse gloriatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres19)
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras, si quid Apellei gaudent animasse colores, si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo, aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis, ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum, quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis, expers curarum atque animum virtute quieta compositus semperque tuus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis28)
Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas, humanae sollers imitator, psittace, linguae, quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem1)
"mox coepta generosior iuventa albos ossibus Italis Philippos et Pharsalica bella detonabis, convulsum ducis inter arma divi, libertate gravem pia Catonem et gratum popularitate Magnum."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam19)
hanc ducibus frenare datum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum22)
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti integer, inque omni felix tua cumba profundo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum36)

SEARCH

MENU NAVIGATION