라틴어 문장 검색

triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 111:2)
consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 125:1)
et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas - fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor - Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 127:1)
ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 141:2)
cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quod domum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quod novi consuleret, ubi nec miles qui legeretur, nec pecunia quae daretur in stipendium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 147:1)
cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 148:1)
consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 150:1)
consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 154:1)
senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 155:1)
duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 159:1)
cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur, promi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 160:1)
prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur, procurari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 164:1)
per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 170:1)
creati censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 170:2)
cum diu certatum verbis esset, concedente conlega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION