라틴어 문장 검색

cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 457:1)
Minus cruenta victoria fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili foret pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 500:3)
in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile praestaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 521:2)
Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti ipsumque Hannibalem adventare, ne praesidio etiam periclitaretur, haud facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum inclinatum est,... naves mari secundo misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 101:1)
mille fere qui primi agminis fuerant, quibus haud facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone interclusi atque interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 477:1)
addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 448:1)
ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante auxiliares compleverat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 461:1)
id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 501:1)
nec inquisitio erat facilis, adversantibus paci qui arguerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 501:2)
Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti belli se consule gloriam petens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 533:2)
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 567:1)
Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 593:1)
vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 87:1)
ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 293:1)
magis illud est periculum ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 361:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION