라틴어 문장 검색

Fidei historia, inde ab initio, historia exstitit fraternitatis, etsi non sine conflictationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:6)
Fides docet nos percipere in omni homine benedictionem esse pro me, lucem vultus Dei per fratris vultum me illuminare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:10)
Quot beneficia fidei christianae intuitus attulit hominum civitati pro eorum vita communi!
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:1)
Propter fidem intelleximus dignitatem unicam cuiusque personae, quae in antiquis temporibus ita non monstrabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:2)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
55. Fides insuper, dum nobis Dei Creatoris amorem revelat, efficit ut nos magis naturam servemus, in ea quandam grammaticam agnoscamus ab Ipso scriptam et mansionem nobis concreditam ut colatur et custodiatur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:1)
Fides asserit quoque veniam dari posse, quae pluries tempore, labore, patientia et operositate indiget:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:4)
Cum deficit fides, periculum est ne vivendi quoque fundamenta deficiant, prout monebat poeta Thomas Stearns Eliot:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:1)
« Estne fortasse necesse ut vobis dicatur modicos ipsos successus / qui efficiunt ut de quadam culta societate gloriemini, / difficulter superfuturos esse fidem, cui suam debent significationem? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:2)
Si fides in Deum a nostris civitatibus auferretur, extenuaretur fiducia inter nos;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:3)
Fides vitam in societate illuminat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:11)
56. Sanctus Paulus christianis Corinthi suas memorans tribulationes doloresque, fidem suam coniungit cum Evangelii praedicatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:1)
Agere de fide saepenumero idem est ac de dolentibus tribulationibus agere, in quibus utique sanctus Paulus persuadentiorem Evangelii nuntium percipit, quoniam in infirmitate et dolore emergit atque detegitur Dei virtus, quae superat nostram infirmitatem et passionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:7)
In tribulationis hora fides nos illuminat, et in dolore sane et in infirmitate patefit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:9)
Caput XI Epistulae ad Hebraeos concluditur mentione de iis qui fidei causa passi sunt (cfr 11,35-38), inter quos peculiarem locum Moyses occupat qui sibi assumpsit Christi iniuriam (cfr 11,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION