라틴어 문장 검색

populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 284:1)
cum circumstaret cotidiana licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 290:1)
super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella in eo loco curulis posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 334:3)
sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 426:2)
dein familiarium quidam qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 431:1)
itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:4)
inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:1)
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:3)
consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 547:2)
coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum multiplicatis in arto ordinibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 561:2)
suadent, monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:1)
claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:3)
varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior victoria suscepti certaminis quam usu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 663:1)
cuius laudationem cum tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et laudationem tam aequis auribus mortui audivit quam vivi accusationem audierat, et exsequias frequens celebravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 674:1)
tum imperatori exercituique honos suus redditus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 111:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION