라틴어 문장 검색

tum ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 87:2)
nihil enim arbitror posse percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:10)
num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:3)
Parmenides Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:4)
Neque tam quererer cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:8)
cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:5)
atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:8)
nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo omnia contineri dicitis contemno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:2)
durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:5)
tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam putaveris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:2)
tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
num minus haec invidiose dicuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:1)
tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non aut esse facta sed ut videri pronuntiarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:9)
si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:1)
Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit ut corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION