라틴어 문장 검색

Ubinam se nunc, velim dicas, gentium abscondunt qui saepe sibi de molibus facultatum congregatarum deque congestis iam nigrescentis argenti struibus blandiebantur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 1:1)
Viator noster ac tabellarius terit orbitas itineris assueti spatium viae regionumque, quod oppida nostra discriminat, saepe relegendo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 1:1)
de cuius facilitate iuvenali saepe nunc arbitris palam adscitis conquerebare, nunc tacitus ingemiscebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:3)
quibus lacrimis sane maduerimus mutuo vicissim fletu rigati, tunc cum ab amplexu saepe repetito separaremur, longum est dixisse nec refert;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:4)
ut vero accessit propius luxque aemula vultum reddidit et simili talem se vidit in auro, horruit erubuitque simul, tunc acer Ulixes admotus lateri summissa voce:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:81)
"saepe ipsa - nefas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권57)
"ipsi mihi saepe queruntur Centauri raptasque domos abstractaque coram armenta et semet campis fluviisque fugari:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권68)
"saepe ipse gradu me praepete Chiron, dum velox aetas, campis admissus agebat omnibus, exhaustumque vago per gramina passu laudabat gaudens atque in sua terga levabat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권49)
"saepe etiam primo fluvii torpore iubebat ire supra glaciemque levi non frangere planta."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권50)
"cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi inque vicem tepuisse viro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam61)
quis purpura saepe Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam68)
stat proxima cervix ponderis immensi damnosaque fila senectae exuit atque alios melior revirescit in annos, ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici7)
sed saepe deis hos inter honores caespes et exiguo placuerunt farra salino.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici72)
noverat effigies generosique ardua Blaesi ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem te videt et similes tergentem pectore ceras, hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras Ausonios inter proceres seriemque Quirini adgnovit, timide primum vestigia iungit accessu tacito summosque lacessit amictus, inde magis sequitur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus86)
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra palmite maturo rorantia lumina tersit Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis42)

SEARCH

MENU NAVIGATION