라틴어 문장 검색

Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 50:1)
Quia ex medico et praeceptore in amicum transeunt et nos non arte, quam vendunt, obligant, sed benigna et familiari voluntate.
(세네카, 행복론, Liber VI 75:4)
Itaque medico, si nihil amplius quam manum tangit et me inter eos, quos perambulat, ponit sine ullo adfectu facienda aut vitanda praecipiens, nihil amplius debeo, quia me non tamquam amicum videt, sed tamquam imperatorem.
(세네카, 행복론, Liber VI 76:1)
huic ego non tamquam medico sed tamquam amico ob- ligatus sum.
(세네카, 행복론, Liber VI 79:4)
quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi- tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:2)
Tale quiddam et his accidit, qui amicis incommoda optant, quae detrahant, et ad beneficium iniuria veniunt, cum satius sit vel cessare, quam per scelus officio locum quaerere.
(세네카, 행복론, Liber VI 119:1)
Neminem tam alte secunda posuerunt, ut non illi eo magis amicus desit, quia nihil absit.
(세네카, 행복론, Liber VI 139:5)
Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum san- guinem hauserunt fusuri novissime suum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 145:1)
Nescis, quantum sit pretium amicitiae, si non intellegis multum te ei daturum, cui dederis amicum, rem non domibus tantum, sed saeculis raram, quae non aliubi magis deest, quam ubi creditur abundare.
(세네카, 행복론, Liber VI 168:1)
Istos tu libros, quos vix nomenclatorum complectitur aut memoria aut manus, amicorum existimas esse ?
(세네카, 행복론, Liber VI 169:1)
Non sunt isti amici, qui agmine magno ianuam pulsant, qui in primas et secundas admissiones digeruntur.
(세네카, 행복론, Liber VI 169:2)
Consuetudo ista vetus est regibus regesque simulantibus populum amicorum discribere, et proprium superbiae magno aestimare introitum ac tactum sui liminis et pro honore dare, ut ostio suo propius adsideas, ut gradum prior intra domum ponas, in qua deinceps multa sunt ostia, quae receptos quoque ex- cludant.
(세네카, 행복론, Liber VI 171:1)
Habuerunt itaque isti amicos primos, ha- buerunt secundos, numquam veros.
(세네카, 행복론, Liber VI 172:2)
Amicum vocas, cuius disponitur salutatio ?
(세네카, 행복론, Liber VI 173:1)
Ad quemcumque itaque istorum veneris, quorum salutatio urbem concutit, scito, etiam si animadverteris obsessos ingenti frequentia vicos et commeantium in utramque partem catervis itinera compressa, tamen venire te in locum hominibus plenum, amicis vacuum.
(세네카, 행복론, Liber VI 174:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION