라틴어 문장 검색

sed plura accedere debent, donec alescendi summum tetigere cacumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:7)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
at quod mobile tanto operest, constare rutundis perquam seminibus debet perquamque minutis, momine uti parvo possint inpulsa moveri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 5:3)
praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere videtur cernere res animus sublatis postibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:9)
quod si forte putas ipsam se posse per artus introsum trahere et partis conducere in unum atque ideo cunctis sensum diducere membris, at locus ille tamen, quo copia tanta animai cogitur, in sensu debet maiore videri;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:15)
quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:7)
debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:9)
quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago ab rebus mitti summo de corpore rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:3)
ergo lintea de summo cum corpore fucum mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:10)
et quasi multa brevi spatio summittere debet lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena, sic ab rebus item simili ratione necessest temporis in puncto rerum simulacra ferantur multa modis multis in cunctas undique partis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 6:11)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
eadem vero sint lumina necne, umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc, an potius fiat paulo quod diximus ante, hoc animi demum ratio discernere debet, nec possunt oculi naturam noscere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:3)
nam maiore fide debet reperirier illud, sponte sua veris quod possit vincere falsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:5)
quid maiore fide porro quam sensus haberi debet?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:6)
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese, aequa fides quoniam debebit semper haberi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 17:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION