라틴어 문장 검색

Quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:9)
"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:1)
Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:7)
Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto !
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:9)
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:1)
sequitur tum cetera pubes, aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:5)
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 27:2)
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 1:4)
me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:12)
Quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantis virtute legit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:4)
Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:3)
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum viresque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:8)
Saevit medio in certamine Mavors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:15)
Adgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas sustulit ac tali fugientem est voce secutus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:12)
Sequor omina tanta, quisquis in arma vocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION