라틴어 문장 검색

id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 430:2)
ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 446:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:2)
quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 36:1)
postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 135:1)
Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 142:1)
et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 174:1)
nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 203:1)
neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos si orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 240:1)
undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 303:1)
ac primo multitudine facile expellebantur Romani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 305:1)
adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 305:2)
is quoque, ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse,in Attali sententiam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 309:3)
nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant quam quas ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION