라틴어 문장 검색

"tormenta, carcer, ungulae stridensque flammis lammina, atque ipsa poenarum ultima mors Christianis ludus est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.25)
"nil illa vis exercita tot noxiorum mortibus agone in isto proficit, ars et dolorum vincitur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.47)
"erras, cruente, si meam te rere poenam sumere cum membra morti obnoxia dilancinata interficis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.52)
"decursa iam satis tibi poenae minacis munia, pulchroque mortis exitu omnis peracta est passio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.88)
quae corporali ergastulo mentem resolvit liberam et reddit auctori Deo, mentem piatam sanguine, mortis lavacris elutam, quae semet ac vitam suam Christo inmolandam praebuit - ergo ut recline mollibus reiecit aulaeis caput, victor relictis artubus caelum capessit spiritus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.108)
sic corpus, ast ipsum Dei sedes receptum continet cum Maccabeis fratribus sectoque Esaiae proximum, simplex sed illis contigit corona poenarum, quibus finem malorum praestitit mortis supremus exitus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.148)
"ne mors terreat;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.10)
"numquam eonviolabo ius dicatum, nec mors ipsa meum sacrum resolvet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.33)
"nec nostram gravet obsequella mortem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.41)
illis sed pia flamma tunc pepercit nondum tempore passionis apto, nec mortis decus inchoante Christo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.57)
sensit martyr episcopus iam partam sibi praeripi palmam mortis et exitus, ascensumque negarier aeterni ad solium Patris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.13)
Domini pro nomine caesi, martyrium pulchra morte tulere viri.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.3)
"ille, levis quoniam percussor morte negata saevire solis scit dolorum spiculis, hic, quanto interius vitalia condita pulsat, plus dat medellae dum necem prope applicat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.21)
refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
"tu causa mortis, tu malorum signifer."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.129)

SEARCH

MENU NAVIGATION