라틴어 문장 검색

Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:1)
In eadem expeditione legatus Michahelis Siciliae praefecti, nomine Danihel, ad domnum regem venit atque inde iterum cum magno honore dimissus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 133:1)
Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 137:1)
Romam vero cum venisset, occurrit ei pridie Leo papa et Romani cum eo apud Nomentum, duodecimo ab urbe lapide, et summa eum humilitate summoque honore suscepit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:3)
Eadem die Zacharias cum duobus monachis, uno de monte Oliveti, altero de sancto Saba, de Oriente reversus Romam venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:4)
Roma profectus Spoletium venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 148:2)
Imperator de Spoletio Ravennam veniens aliquot dies ibi moratus Papiam perrexit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:1)
, venit Isaac cum elefanto et ceteris muneribus, quae a rege Persarum missa sunt, et Aquisgrani omnia imperatori detulit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 155:2)
Ortona civitas in Italia in deditionem accepta, Luceria quoque frequenti obsidione fatigata et ipsa in deditionem venit, praesidiumque nostrorum in ea positum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 156:1)
et missi domni imperatoris de Constantinopoli reversi sunt, et venerunt cum eis legati Nicifori imperatoris, qui tunc rempublicam regebat, - nam Herenam post adventum legationis Franciae deposuerunt, - quorum nomina fuerunt Michahel episcopus, Petrus abbas et Calistus candidatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:2)
Qui venerunt ad imperatorem in Germania super fluvium Sala, in loco qui dicitur Saltz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:3)
Eodem tempore Godofridus rex Danorum venit cum classe sua necnon et omni equitatu regni sui ad locum, qui dicitur Sliesthorp, in confinio regni sui et Saxoniae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:4)
Promisit enim se ad conloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus propius non accessit, sed, quicquid voluit, per legatos mandavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:5)
Nam imperator super Albiam fluvium sedebat, in loco, qui dicitur Holdunsteti, et missa ad Godofridum legatione pro perfugis reddendis me*dio Septembrio Coloniam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:6)
et inde regressus in Vosego silva ad imperatorem venit in loco, qui dicitur Camp.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 167:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION