라틴어 문장 검색

quam ob rem angor iste, qui amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut tollat e vita amicitiam, non plus quam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 61:5)
cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si qua significatio virtutis eluceat, ad quam se similis animus applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 62:1)
quid enim tam absurdum quam delectari multis inanibus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis, animante virtute praedito, eo qui vel amare vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 63:1)
non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 64:6)
tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et copiis maximeque virtute, in qua est praesidi, minime alterius indigeant, liberalis simi sint et beneficentissimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:3)
virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 78:4)
quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:1)
fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 89:5)
ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequi possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 106:2)
quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:3)
omnino est amans sui virtus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:1)
virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:4)
virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:1)
virtutem enim amavi illius viri, quae exstincta non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:4)
vos autem hortor ut ita virtutem locetis (sine qua amicitia esse non potest) ut ea excepta nihil amicitia praestabilius putetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION