라틴어 문장 검색

ecce Leontius meus, facile primus Aquitanorum, ecce iam parum inferior parente Paulinus ad locum quem supra dixi per Garumnae fluenta refluentia non modo tibi cum classe verum etiam cum flumine occurrent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:1)
est praeterea tibi copiosissima penus aggeratis opipare farta deliciis, modo sit eventilando par animus impendio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 6:5)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
et quia, domine papa, modo vivimus animis iunctis abiunctisque regionibus conspectibusque mutuis frui dissociatae situ habitationis inhibemur, orate, ut optabili religiosoque decessu vitae praesentis angoribus atque onere perfuncti, cum iudicii dies sanctus offulserit cum resurrectione, agminibus vestris famulaturi vel sub Gabaoniticae servitutis occasione iungamur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:1)
tenebimus igitur quippiam medium et sicut epigrammata recentia modo nulla dictabo, ita litteras, si quae iacebunt versu refertae, scilicet ante praesentis officii necessitatem, mittam tibi, petens, ne tu sis eatenus iustitiae praevaricator, ut me opineris numquam ab huiusmodi conscriptione temperaturum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:2)
pareo iniunctis, licet, si umquam, modo maxime prosario loquendi genere districtus occupatusque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:2)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen tempore consumptum iam cito deficiet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 6:2)
tu modo placidus accipias, sive oden hanc ipsam mavis vocare sive eglogam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:7)
spondam daturus et subinde versui, modo in priore parte, nunc in extima anapaestus, ipse quamquam et absolutius pronuntietur, cum secuta tertia geminae brevique longa adhaeret syllaba.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:10)
"modo te nox una deditque inviditque mihi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:128)
tu modo, si veterem digno deplevimus haustu, da fontes mihi, Phoebe, novos ac fronde secunda necte comas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권3)
"vidisti modo vela Phrygum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권152)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli, alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat amplexu duro Getici resoluta mariti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam26)

SEARCH

MENU NAVIGATION