라틴어 문장 검색

cum conlega tuus, vir clarissimus, a foedissimis, latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax non pactione parienda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 6 1:4)
ita componendam pacem esse ut Graecia etiam absentibus Romanis satis potens tuendae simul pacis libertatisque esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 130:2)
cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 222:1)
Turci vero Tankradum de die in diem videntes invalescere, ducisque Godefridi vires illi semper [0577D] adesse, per aliquod tempus pacem cum eo decreverunt componere sub hac conditione, ut post hujus pacis terminum, communi consilio inito, aut sibi vellent subesse, aut omnino foedus cum illo refutarent subire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 34:1)
Non enim pax quaeritur, ut bellum excitetur, sed bellum geritur, ut pax adquiratur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:6)
Statuta vero quae possessionibus favent temporibus pacis maxime sunt accommodata, ut lites et querelae extinguantur, quae pacis sunt fructus perniciosi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:10)
Ante belli initium, Anglicani exercitus dux, ejusque frater, qui classi praeerat, curatores a rege Britanno, ad pacem concordiamque Angliam inter et colonias restituendam, constituti, colloquia de pace transigenda habere decernunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.17)
Ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in colloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장6)
Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum!
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 6:9)
eique etiam in mandatis dedit ut, si res Galliae tractatum pacis inire non abnueret, in Britanniam quoque ad ducem proficisceretur, tractatumque pacis utrinque ad maturitatem perduceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:25)
recenti illo tempore tu omnia ad pacem quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem quae sine pace nulla est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:10)
"me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est hospitiis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권265)
si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 540:1)
Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 4, scene 119)
Inter has auras pacis rex se non difficilem praebuit ad pacem tractandam, consensitque ut episcopus Exoniae et dominus Daubeneius praefectus Caleti colloquerentur cum domino Cordesio super tractatum pacis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 18:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION