라틴어 문장 검색

Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 444:2)
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 450:1)
nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat, quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in amicitiam cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam societatem Romanae praeposuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 150:1)
et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 192:2)
et quamquam ea legatio erat quae accendere regium animum posset, temperavit irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum regis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 257:2)
Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum videret, in monte Albano se triumphaturum et iure consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 289:1)
sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 411:1)
sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit, quo victo omnia quae illius fuissent iure belli Seleuci facta sint, existimare suae dicionis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 494:2)
ad ea recipienda in antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de integro condere, ut Seleucus filius eam sedem regni habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 496:2)
iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 508:2)
M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 3:1)
M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 5:1)
ceterum minime exorabilem alterum utique consulem, M. Porcium Catonem, habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 8:2)
"si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 10:1)
quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION