라틴어 문장 검색

Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 7:2)
Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem praestes.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 26:1)
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 60:4)
Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 94:1)
Di boni, hoc virum audire, principem scire et usque eo licentiam pervenisse, ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 94:3)
illud pulchrum dignumque, pro parentibus, liberis, amicis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente, volentem, iudicantem, providentem, non impulsum et rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 75:2)
Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:1)
Plus sibi de amico suo credidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 125:3)
Amicum condemnas de praesentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:3)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:3)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:4)
Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION