라틴어 문장 검색

Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:2)
Immo quod ad artes pertinent, altius praescripsisse 2 debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter cetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem a domino avocarent et suo honori obligarent, eiusmodi quoque artium ingenia inspirasse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:10)
Hac breuitate more confisus in artis amore, Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum, Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur, Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte, Nulli prudentum similem se iactat habendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:6)
Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius, Quem nemo ferro potuit superare nec auro, vel fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 6:2)
Sin cuipiam nimis infinitum videtur, quod ita posui "quacumque de re," licet hinc quantum cuique videbitur circumcidat atque amputet, tamen illud tenebo, si, quae ceteris in artibus atque studiis sita sunt, orator ignoret tantumque ea teneat, quae sint in disceptationibus atque usu forensi, tamen his de rebus ipsis si sit ei dicendum, cum cognoverit ab eis, qui tenent, quae sint in quaque re, multo oratorem melius quam ipsos illos, quorum eae sint artes, esse dicturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 65:1)
Neque enim haec ita dico, ut ars aliquos limare non possit - neque enim ignoro, et quae bona sint, fieri meliora posse doctrina, et, quae non optima, aliquo modo acui tamen et corrigi posse - , sed sunt quidam aut ita lingua haesitantes aut ita voce absoni aut ita vultu motuque corporis vasti atque agrestes, ut, etiam si ingeniis atque arte valeant, tamen in oratorum numerum venire non possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 115:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION