라틴어 문장 검색

maximo tamen terrori hostibus fuere quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 341:1)
ferro ignique gesta res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 66:1)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 226:3)
novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta maxime dicebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 232:1)
lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 349:1)
Libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 352:1)
captis, quae pars maxime a pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 372:2)
oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 567:1)
ignis in aede Vestae extinctus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI1)
Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:2)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:1)
et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 156:1)
deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 395:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION