라틴어 문장 검색

Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 2:3)
Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 6:2)
Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 3:4)
Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:2)
Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:2)
Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 15:2)
Utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:3)
Haec est veritatis integritas et, quae ei debetur, disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non inmutare sententiam nec variare iudicium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:10)
Inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per inconstantiam sensus et iudicii varietatem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 1:2)
Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:3)
Nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit et inde cum daemonio rediit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:2)
At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas et tot eius nativitates uno igni haurientur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:5)
Ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti nuntiabantur, cum Iove ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris congemescentes?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:9)
Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse poterant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:9)
populus arbiter uix manus continet, iudicium tamen clamore testatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION